O noctes cœnæque Deum ! quibus ipse, meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est,
Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis humescit lætius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Neo male necne Lepos saltet : sed quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus : Utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati :
Quidve ad amicitias, usus, rectumve trahat nos ;
Et quæ ait natura boni, summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas : Nam si quis laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : Olim.
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum ;
Asper, et attentus quæsitis, ut tamen arctum
Sobreret hospitiis animum. Quid multa ? neque illi
Sepositi ciceris nec longæ invidit avenæ :
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cœna
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/208
Haec pagina emendata est
208
HORACE,