Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/158

Haec pagina emendata est
158
HORACE,

Tu cessas ? agedum, sume hoc ptisanarium oryzæ.
Quanti emptæ ? Parvo. Quanti ergo ? Octo assibus. Eheu !
Quid refert, morbo, an furtis, pereamne rapinis ?
Quisnam igitur sanus ? Qui non stultus. Quid avarus ?
Stultus et insanus. Quid ? si quis non sit avarus,
Continuo sanus ? Minime. Cur Stoïce ? Dicam.
Non est cardiacus, Craterum dixisse putato,
Hic æger : recte est igitur, surgetque ? negabit,
Quod latus, aut renes morbo tentantur acuto.
Non est perjurus, neque sordidus : immolet æquis
Hic porcum Laribus. Verum ambitiosus et audax :
Naviget Anticyram : quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis ?
Servius Oppidius Canusi duo prædia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus
Fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum : postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi ;
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem ;
Extimui ne vos ageret vesania discors :
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per Divos oratus uterque Penates,