Nec ferro, ut demens genitricem occidit Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente,
Ac non ante malis dementem actum Furiis, quam
In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin, ex quo est habitus male tutæ mentis Orestes,
Nil sane fecit, quod tu reprehendere possis :
Non Pyladen ferro violare, ansusve sororem
Electram : tantum maledicit utrique vocando
Hano Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus, et auri
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla, vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Jam circum loculos et claves, lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis,
Excitat hoc pacto : mensam poni jubet, atque
Effundi saccos nummorum ; accedere plures
Ad numerandum. Hominem sic erigit. Addit et illud :
Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet heres.
Men vivo ? ut vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis ?
Deficient inopem venæ te, ni cibus, atque
Ingens accedat stomacho fultura ruenti.
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/156
Haec pagina emendata est
156
HORACE,