Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/154

Haec pagina emendata est
154
HORACE,

Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris :
Si positis intus Chii, veterisque Falerni
Mille cadis; ( nihil est, tercentum millibus ) acre
Potet acetum : age ! si et stramentis incubet, unde —
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex , custodis, ne tibi desit ?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
Ungere si caules oleo meliore, caputque
Cœperis impexa fœdum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers
Undique ? Tun’ sanus ? populum si cædere saxis
Incipias, servosve tuos, quos ære pararis,
Insanum te omnes pueri, clamentque puellæ.
Cum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es ? Quid enim ? neque tu hoc facis Argis,