Fiet aper, modo avis, modo saxum, et cum volet, arbor.
SI male rem gerere, insani est: contra, bene sani :
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
Dictantis, quod tu nunquam rescribere possis.
Àudire, atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione mala, aut argenti pallet amore ;
Quisquis luxuria, tristive superstitione,
Aut alio mentis morbo calet ; huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris :
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Herodes Staberi summam incidere sepulcro ;
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati, populo paria, atque epulum, arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave,
Seu recte, hoc volui ; ne sis patruus mihi. Credo
Hoc Staberi prudentem animum vidisse... Quid ergo
Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit ? Quoad vixit, credidit ingens
Pauperiem vitium, et cavit nihil acrius, ut, si
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/150
Haec pagina emendata est
150
HORACE,