Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/104

Haec pagina emendata est
104
HORACE,

Defendente vicem modo Rhetoris, atque Poetæ,
Interdum urbani parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi : quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil præter Calvum, et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum ! quine putetis
Difficile et mirum, rhodio quod Pitholeonti
Contigit. At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, nt Chio nota si commista Falerni est.
Cum versus facias, teipsum percunctor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli,
Scilicet oblitus patriæque, patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Publicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?
Atque ego cum græcos facerem, natus mare citra,