Haec pagina emendata est

66

Tres tantum ad numeros satyri moveare Bathyilli

     Liber ego. Unde datum hoc sumis, tot subdite rebus ?
An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125

     I puer, et strigiles Crispini ad balnea defer.
Si increpuit, cessas nugator? servitium acre
Te nihil impellit? Nec quicquam extrinsecus intrat,
Quod nervos agitet? Sed si intus, et in jecore aegro
Nascantur domini; qui tu impunitior exis, 130
Atque hic, quem ad strigiles scutica, et metus egit herilis?

     Mane piger stertis: surge, inquit Avaritia; eia,
Surge. Negas. Instat; surge, inquit. Non queo. Surge.

Et quid agam ? Rogitas? Saperdas advehe Ponto,
Castoreum, stupas, ebenum, thus, lubrica Coa: 135
Tolle recens primus piper e sitiente camelo:
Verte aliquid, jura. Sed Jupiter audiet Eheu,
Baro! regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.

Jam pueris pellem succinctus, et oenophorum aptas: 140
Ocyus ad navem: nil obstat, quin trabe vasta