Pagina:Satire (Giovenale).djvu/138

Haec pagina emendata est

 
Liberto, dederit vivus cur multa puellae.
Dives erit, magno quae dormit tertia lecto.
Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post haec tristis sententia fertur;
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
    Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Lauronia? - Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollittas? Est moecha Fabulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. - «Sed Iulius ardet,
Aestuo». - Nudus agas: minus est insania turpis!