Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/99

Haec pagina emendata est
93
cronica

insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur maior. Quartum genus est puerorum. De quorum dominio dicit Dominus per Ysaiam III: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Ideo dicit Ecclesiastes X: Ve tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Quintum et ultimum genus est inimicorum. De quorum dominio dicitur in psalmo: Dominati sunt eorum qui oderunt eos. Ideo Dominus dicit Ys. LII: Dominatores eius — scilicet populi Dei — inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. Benedictus Deus, qui me de hac materia expedivit!


Quod monasterium Burdegalense Ordinis sancte Clare supradictam dominam in abbatissam elegit, et papa eam liberaliter concessit.


  Recordor quod, cum essem Lugduni, et domnus papa Innocentius quartus esset ibi, venerunt fratres Minores de Burdegalis ad papam dicentes quod sorores Ordinis sancte Clare monasterii Burdegalensis elegerant dominam Ceciliam, neptem suam, in suam abbatissam. Et dedit eis papa litteras confirmationis et dixit quod irent Parmam pro ea. Sed domnus electus Parmensis, nepos pape et fratrer predicte domine, cum esset Lugduni et intellexisset hoc, ivit ad papam et fecit quod totum illud negotium retractavit. Et forte, si ivisset illuc, melius se habuisset inter extraneos quam se habuerit inter propinquos et notos. Nunc ad cursum nostre hystorie redeamus et ubi dimisimus inchoemus.


Quod domnus Naçarius cum uxore sua multa bona fecit fratribus Minoribus de Luca seditionis tempore.


  Anno siquidem dominice incarnationis MCCXXIX, quem etiam supra posuimus, domnus Nazarus Ghirardini de Luca potestas Reginus fuit, qui fecit fieri pontem et portam de porta Bernone. Et tunc primo civitas Regii cepit murari. Et fecit murari centum brachia a dicta porta inferius versus