Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/9

Haec pagina emendata et bis lecta est
3
cronica

Sybillam tradidit in uxorem. Erat enim spetie decorus, vir militaris, miles strenuus virtutibusque armatus, viribus approbatus. Cui cum rex infirmus et elefantiosus coronam vellet imponere, Guilielmus renuit, Iopensem tenens iure successorio comitatum. Sed in custodia regnum tenuit universum, et filium genuit elegantem nomine Balduinum. Qui, avunculo rege patreque defunctis, in regem postmodum coronatus est, licet etate minor. Qui quamdiu in tutela fuit Templariorum, ad regni tutelam Raymundus comes Tripolitanus a baronibus vocatus est.


Quod exercitus imperatoris vincitur a Lombardis.


  Anno Domini MCLXXVI, apud Lagnianum dimicans, exercitus imperatoris a Lombardis vincitur. O rota fortune, que nunc humiliat, nunc exaltat! Immo non fortuna, sed Dominus est, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimat.


Quod imperator reconciliatus est Ecclesie et cum papa Alexandro pacem fecit.


  Anno Domini MCLXXVII videns imperator quia non in fortitudine sua roborabitur vir, videns quia Deus exaltat humiles et deponit potentes, considerans quod Ecclesiam suam fundavit supra firmam petram, et porte inferi non prevalebunt adversus eam, humiliavit se sub potenti manu Dei et pacem composuit apud Venecias cum Alexandro pontifice; et cum segregatus fuisset a gremio matris Ecclesie, reconciliatus est Ecclesie universali; ubi et cum Lombardis ad sex annos et cum rege Siculo ad XV annos treuguam fecit. Et tunc fames in Ytalia fuit.


Quod Christiani Saracenos debellaverunt et ceperunt.


  Quo anno Christiani cum Saracenis ultra mare pugnaverunt et obtinuerunt, quia septem milia Christianorum XXX