Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/82

Haec pagina emendata est
76
salimbene de adam

victum et vestimenta prebebat, et nichilominus habebat pedissequas, que faciebant servitia domus. Pro hac papa Innocentius dedit michi litteras apud Lugdunum, ut esset Ordinis sancte Clare; dedit et alia vice fratri Guidoni, fratri meo, quando a Parmensibus fuit missus ad papam. Ad monasterium illarum dominarum Ordinis sancte Clare iacet sepulta. Cuius anima per misericordiam Dei requiescat in pace! Amen. Avia mea materna, scilicet mater matris mee, dicta est domina Maria, pulchra domina et carnosa, soror domni Aicardi, Hugonis, Aimerici, qui fuerunt in Parma iudices, homines divites et potentes. Et iuxta Ecclesiam sancti Georgii habitant.
  Ut autem ad superiora redeam, Bernardus Oliverii et Rolandus Oliverii de Adam, qui fuerunt duo germani fratres, quorum mater fuit domina Vitella, quam centenariam vidi, duas sorores habuerunt, pulchras dominas et sapientes, ut vidi oculis meis; quarum una dicta est domina Iacoba, quam domnus Guido de Pecorariis uxorem habuit, sed filii ex ea nati non sunt. Altera dicta est domina Karacosa, quam domnus Naimerius de Panigariis uxorem habuit, et genuit ex ea filium Gerardum, qui multos filios et filias habuit. Quorum primus frater Iacobus Ultramarinus, pro eo quod in ultramarinis partibus stetit multis annis. Hic fuit filius consobrini mei et in Ordine fratrum Minorum fuit valens homo, sacerdos et predicator et litteratus valde. Optime scivit Arabicum, id est Saracenicum, et optime Gallicam linguam. In regimine prelationis valens homo fuit, honestus et bonus et sanetus; Mutine obiit, in loco fratrum Minorum sepultus. Alter frater istius Bernardus est dictus. De aliis non curo. Soror istorum prima domina Avança, pulcherrima domina ex qua nata est filia, que in Ordine sancte Clare Parmensis monasterii soror Karacosa vocatur, honesta domina et Deo devota. Secunda soror supradictorum fratrum domina Cisa fuit, duabus vicibus maritata, ex qua filie et filii nati sunt. Tertia soror supradictorum fratrum soror Maria est dicta, pulcra domina, sapiens et honesta, que in monasterio Immolensi Ordinis sancte Clare ultimum diem clausit. Porro de casali meo in monasterio sancti Benedicti inter Padum et