Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/66

Haec pagina emendata est
60
salimbene de adam

in manibus, tam femine quam masculi, viellas et cytharas et alia genera musicorum diversa, in quibus modulos faciebant dulcissimos, et gestus representabant ydoneos. Nullus tumultus erat ibi, nec aliquis loquebatur, sed omnes in silentio ascultabant. Et cantio, quam cantabant, inusitata erat et pulcra et quantum ad verba et quantum ad vocum varietatem et modum cantandi usque adeo, ut cor iocundum redderetur supra modum. Nichil nobis dixerunt, sed et nos nichil diximus eis. Cantare non cessaverunt, quousque fuimus ibi, tam voce quam musicis instrumentis. Et duximus ibi longam moram et vix scivimus recedere inde. Nescio, novit Deus, unde tante letitie talis apparatus occurrerit, quia nec antea illum videramus ei similem, nec postea videre potuimus. Cum autem egressi fuimus inde, occurrit michi quidam homo, quem non cognoscebam, et dixit se esse Parmensem; et cepit me tenere et acriter increpare et vilipendere dure et dicere: ‛Vade, miser, vade! Multi mercenarii in domo patris tui panibus abundant et carnibus, et tu vadis hostiatim mendicando panem ab his qui non habent, cum posses tu multis pauperibus abundanter tribuere. Deberes modo cum dextrario per Parmam discurrere et cum hastiludio tristes letos efficere, ut esses dominabus spectaculum et ystrionibus consolatio. Nam et pater tuus dolore consumitur, et mater tua amore tui, quem videre non potest, quasi de Deo desperat’. Cui respondi: ‛Vade tu, miser, vade! Non enim sapis que Dei sunt, sed que carnalium hominum. Nam ista, que dicis, caro et sanguis revelavit tibi, non pater celestis. Revera, ex eo quod talia persuades, credis te bene dicere et nescis, quia iu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus. Nam de peccatoribus huius mundi dicit divina Scriptura quod ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt. Vanitas vanitum, dicit sapiens, et omnia vanitas. Et iterum: Defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione. Et iterum: Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Et iterum alia Scriptura dicit Iob XXI: Tenent tinpanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Sed quia animalis homo non per-