Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/62

Haec pagina emendata est
56
salimbene de adam

est de eo, quia altera die unum monachum interfecit’. Et cognovimus quod aliquando vera sunt somnia. Item tempore illo, quando primo transivit pater meus per civitatem Fanensem eundo Assisium, absconderunt me fratres cum fratre meo per plures dies in domo domni Martini de Fano, qui erat dominus legum; et palatium suum erat iuxta mare; et interdum veniebat ad nos et loquebatur nobiscum de Deo et de divina Scriptura, et mater sua ministrabat nobis. Ego autem processu temporis, tempore scilicet potestarie domni Iacobi de Pennaciis de Regio et de Sesso, cum haberem auctoritatem eligendi unum sapientem de quacumque parte vellem, qui de quodam negotio cum Bononiensibus concordaret Reginos, recordatus beneficii domni Martini ipsum elegi. De quo Regini optime consolati fuerunt; et ipse postea a Mutinensibus salarium habuit, ut Mutine scolaribus legeret. Postmodum, elapsis forte duobus annis, Ianuenses elegerunt eum, ut esset eorum potestas. Qua potestaria finita Ordinem fratrum Predicatorum intravit, in quo laudabiliter vitam suam complevit. Erat enim tunc temporis in terra sua valida guerra. Sed et dum adhuc in Ordine Predicatorum viveret, quidam elegerunt eum in sue civitatis episcopum. Sed Predicatores non permiserunt, quod ipse episcopatum acciperet, nolentes eum amittere. Hunc visitavi Arimini in domo fratrum Predicatorum et congratulans et sibi congaudens dixi: ‛Fecistis nunc quod patriarcha Iacob aliquando dixisse cognoscitur, scilicet: Iustum est, ut aliquando provideam etiam domui mee’. Et multum placuit sibi ista auctoritas, et voluit eam habere. Hic Ordinem fratrum Minorum intrasset, nisi dissuasisset sibi frater Thadeus de Bono-comite, qui erat in Ordine nostro. Molestabatur enim a fratribus, ut male ablata restitueret, si vellet ad obedientiam recipi. Et dixit domno Martino: ‛Sic facient tibi, si intraveris Ordinem’. Et sic domnus Martinus timens, Ordinem Predicatorum intravit. Et forte melius fuit pro se et pro nobis.
  Item tempore illo audiens frater Helyas, quod viriliter feceram stando in Ordine, mittebat michi salutem et gratiam suam significando quod, si volebam ire ad habitandum in