Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/61

Haec pagina emendata est
55
cronica

super terram, benedicetur in Deo. Amen’. Recesserunt itaque seculares valde edificati de constantia mea. Sed et fratres valde gavisi fuerunt, eo quod viriliter egerat Dominus per me puerulum suum, et cognoverunt quod vera sunt verba Domini, que dicit Luc. 21: Ponite in cordibus vestris non premeditari, quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Sequenti vero nocte remuneravit me Virgo beata. Videbatur enim michi quod coram altari ad orationem iacerem prostratus, ut soliti sunt fratres, quando surgunt ad matutinum. Et audivi vocem beate Virginis me vocantis. Et elevata facie vidi beatam Virginem super altare sedentem in eo loco, in quo hostia locatur et calix; habebatque puerulum suum in gremio, quem porrigebat michi dicens: ‛Accede secure et osculare filium meum, quem heri coram hominibus confessus fuisti’. Cumque timerem, vidi quod puerulus aperuit brachia, alacriter me expectans. Confidens itaque de alacritate et innocentia pueri necnon et de matris ipsius liberalitate tam larga, accessi et amplexatus et osculatus sum eum. Et mater benigna per magnam moram eum michi dimisit. Cumque de eo satiari non possem, benedixit michi Virgo beata et dixit: ‛Vade, fili dilecte, et quiesce, ne fratres, qui surgent ad matutinum, inveniant te hic nobiscum’. Acquievi, et disparuit visio. Sed in corde meo tanta dulcedo remansit, quod non possem sermone referre. Fateor vere quod nunquam in seculo tantam dulcedinem habui. Et tunc cognovi quod vera est Scriptura, que dicit quod, gustato spiritu, desipit omnis caro.
  Tempore illo, cum adhuc essem in civitate Fanensi, vidi per somnium, quod filius domni Thomasii de Armariis de civitate Parmensi unum monachum occidebat, et recitavi somnium fratri meo. Et post paucos dies transibat per civitatem Fanensem Amiço de Amicis, qui ibat in Apuliam, ut inde aurum sumeret, et venit ad locum fratrum, ut videret nos, quia notus et amicus noster erat atque vicinus. Et quasi aliunde incipientes inquisivimus, quid esset de tali — vocabatur enim Gerardus de Sençanisiis —, et dixit nobis: ‛Male