Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/58

Haec pagina emendata est
52
salimbene de adam

domni, qui me de sacro fonte levavit. A sociis vero et a familia dicebar Omne-bonum. Quo nomine probatus fui in Ordine per totum integrum annum. Cumque de marchia Anconitana irem ad habitandum in Tusciam et transirem per Civitatem de Castello, inveni in heremo quendam nobilem fratrem, antiquum et plenum dierum et meritis bonis, qui IIII filios milites habebat in seculo. Hic fuit ultimus frater, quem beatus Franciscus et induit et recepit ad Ordinem, ut retulit michi. Hic audiens quod vocabar Omne-bonum, obstupuit et dixit michi: ‛Fili, nemo bonus nisi solus Deus. Decetero nomen tuum sit frater Salimbene, quia tu bene salisti bonam religionem intrando’. Et gavisus fui cognoscens quod rationabiliter movebatur, et videns quod a tam sancto viro michi nomen imponebatur. Verumtamen nomen, quod michi amabile erat, non habui. Volebam enim, ut nomen michi esset Dyonisius, non solum propter reverentiam illius doctoris eximii, qui fuit discipulus apostoli Pauli, verum etiam quia in suo festo natus sum mundo. Et ita vidi ultimum fratrem, quem beatus Franciscus recepit ad Ordinem; post quem nullum recepit nec induit. Vidi etiam et primum, scilicet fratrem Bernardum de Quintavalle, cum quo in conventu Senensi una yeme habitavi; et fuit intimus meus amicus et michi et aliis invenibus de beato Francisco multa magnalia referebat, et multa bona ad eo audivi et didici. Toto tempore vite sue doluit pater meus de meo ingressu in Ordinem fratrum Minorum nec consolationem accepit, eo quod filium non habebat, qui ei in hereditate succederet. Et conquestus est imperatori, qui tunc temporis venerat Parmam, quod fratres Minores sibi filium abstulissent. Tunc scripsit imperator fratri Helye generali ministro Ordinis fratrum Minorum quod, si caram habebat gratiam suam, sic exaudiret eum, ut me redderet patri meo. Receperat enim me frater Helias, quando ad imperatorem ibat Cremonam, missus a Gregorio papa nono, anno Domini MCCXXXVIII. Tunc pater meus ivit Asisium, ubi erat frater Helyas, et imperatoris litteras in manu posuit generalis. Quarum exordium tale fuit: Ad Guidonis de Adam fidelis nostri suspiria mitiganda et cet.