Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/51

Haec pagina emendata est
45
cronica

mem; et in sequenti anno MCCXIX, indictione VII, quinto die intrante mense Novembris, in vigilia sancti Leonardi, festo veniente, ad honotem domini nostri Iesu Christi capta fuit Dalmiata a peregrinis Christianis, regnante Iohanne Ierosolimitano rege, qui rex vir egregius, nobilis, prudens, magne fidei et discretionis fuit, atque Ierosolimitano patriarcha, scientia et bonis moribus adornato, et aliis nobilibus multis, qui in historia numerantur captionis illius.
  Anno Domini MCCXIX capta fuit Dalmiata per Christianos.
  Anno Domini MCCXX Fridericus filius imperatoris Henrici coronatus fuit a papa Honorio III in festivitate sancte Cecilie virginis et martyris Rome in Ecclesia beati Petri, et uxor eius regina Constantia in imperatricem cum omni pace Romanorum; quod vix unquam auditum est de aliquo imperatore; et imperavit XXX annis et diebus XI; et eodem festo, quo fuit coronatus, obiit in Apulia in parva civitate, que appellatur Florentinum, prope Nuceriam Saracenorum. Item millesimo supraposito obsessum fuit castrum Gonçage a Reginis, Parmensibus et Cremonensibus, quod detinebatur a Mantuanis et a comite Alberto de Casaloddo de episcopatu Brixie. Et in eodem anno incepta et cavata fuit Taleata, id est incisa, et positus fuit Padus in ea. Et captum fuit castrum Bondeni a Mantuanis, Veronensibus, Ferariensibus et Mutinensibus, die Martis XV exeunte Iunio. Et eodem anno, sub eodem millesimo, die X intrante Augusto, in festo sancti Laurentii fuerunt superati, fugati et capti Mantuani ab hominibus de Bedullo, qui venerant de Fabricis et de Campagnola ad Bedullum conburendum et depredandum.
  Anno Domini MCCXXI obiit beatus Dominicus octavo Ydus Augusti. Et ego, frater Salimbene de Adam de civitate Parmensi, hoc eodem anno natus sum mense Octobri, VII Ydus Octobris, in festo sanetorum Dyonisii et Donini. Et domnus Balianus de Sydone, magnus baro ex Francia, qui venerat de ultramarinis partibus ad imperatorem Fridericum secundum, me de sacro fonte levavit in baptisterio Parmensi, quod erat iuxta domum meam, sicut referebant michi mei.