Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/36

Haec pagina emendata est
30
salimbene de adam

Incentio quarto per anticipationem dicta sunt et quasi sub epylogo.
  Que secuntur verba sunt Sichardi episcopi Cremonensis. Eodem tempore fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plurimum et devotus, nomine Homobonus; ad cuius obitum et ad cuius intercessionem et merita Dominus huic mundo multa declaravit miracula. Eapropter Romam peregre proficiscens eodem anno, scilicet MCXCIX, presentiam summi pontificis adii, et ut in cathalogo sanctorum adnumeraretur auctoritate ecclesiastica, per divinam misericordiam feliciter impetravi.
  Et eo anno iverunt Bononienses Cesenam contra Marcoaldum. Et post mortem Henrici dictus Philippus, frater eius, factus est rex, et stetit in discordia cum Octone, et mortuus est gladio.
  Anno Domini MCXCIX iverunt Regini cum exercitu suo contra Mediolanenses et Placentinos in servitio Parmensium et Cremonensium apud Burgum Sancti Domnini, et fuit magnum prelium inter eos; et captum est castrum Puliani.
  Anno Domini MCC Romani Viterbienses in forti brachio subiugaverunt, personas et opes ad Urbem triumphali gloria transferentes.
  Anno Domini MCCI cives Constantinopolitani, habentes Alexium tyrannum exosum, quendam Iohannem improvide coronarunt. Sed ab eisdem in palatio destitutus est. Unde et nocte proxima ab Alexii Guarangnis occisus est. In quo conflictu puer Ysachii filius e carcere liberatur. Eodem anno, octavo die exeunte mense Septembris, devicti et capti fuerunt et fugati Mutinenses a Reginis in villa que vocatur Formigina. Et fuerunt fugati a Reginis usque in pratum Tençonis. Et ceperunt domnum Albricum de Leudenaria potestatem Mutinensiun et fere omnes Mutinenses.
  Anno Domini MCCII, quo quasi iubeleo fere tota Lombardia treugue vinculatur in lustro. Merito dixerim iubeleo, quo et in remissione peccatorum maxima Ierusalem tendentium peregrinorum accingitur multitudo. Inter quos fuere precipui Balduinus comes Frandensis, Lodoycus comes Blesensis nec-