Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/33

Haec pagina emendata est
27
cronica

et Iohanne euntibus ad monumentum, de quibus dicitur quod currebant duo simul. Item in eisdem ascendentibus in templum ad horam orationis nonam, quorum unus dixit: Argentum et aurum non est michi, quod verbum multum notat abbas Ioachym, quare scilicet Petrus posuit dativum in singulari et non in plurali, cum similiter Iohannes nec argentum haberet nec aurum, quia ex illis erat, quibus Dominus dixerat Mat. X: Nolite possidere aurum neque argentum. Hec questio duobus modis solvitur. Primo, secundum Epyphanium sic: quia Iohannes ex precepto Christi, sepulto Zebedeo patre suo, emit domum illam, in qua Christus celebravit Pascha cum discipulis suis. In qua post resurrectionem suam et discipulis suis apparuit et Tomam credere fecit. In ea etiam clausi morabantur discipuli propter metum Iudeorum. In ea electus est Mathyas, ut esset de duodecim. In ea missus est Spiritus Sanctus. In ea comedit Christus cum discipulis in die Ascensionis. Hec domus erat in eminentiori parte Ierusalem. Cuius medietatem custodiebat ille, de quo Dominus dixit: Ite ad quendam et dicite ei: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Porro aliam partem domus locaverat Cayphe, propter quam causam dicitur quod discipulus ille erat notus pontifici. Et ubi communiter dicitur de matre Domini, quod ex illa hora accepit eam discipulus in suam, Epyphanius neutraliter ponit ‛in sua’, hoc est in sancta Syon. Abbas vero Ioachym figuratum in Petro consideravit, quia Ordo Predicatorum, qui prefigurabatur in Petro, omnia vult sibi ascribere; et ideo non dixit Petrus ‛argentum et aurum non est nobis’, sed non est michi, vel quia magis expropriatus, vel quia prefigurabat Ordinem illum, qui omnia que ad laudem pertinent vult sibi ascribere, vel tertio modo, quia Petrus tamquam princeps Apostolorum iam utebatur auctoritate pontificali, et ideo semper erat qui prius loquebatur, iuxta illud Eccli. 32, Loquere, maior natu: decet enim te. Illud etiam multum notavit abbas Ioachym, ubi loquitur de Esau et Iacob, quod Ordo, qui prefiguratus fuit in Esau, ibit ad filias Eth, id est ad scientias seculares, ut Aristotilis et aliorum philosophorum. Hic est Ordo fratrum