Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/28

Haec pagina emendata est
22
salimbene de adam

ad marchionem, et cum eis quingenti electi milites, cum quibus Saracenorum casalia cursitando plurimum proficiebat.
  Eodem anno, videlicet anno Domini MCXCI, Henricus Friderici primi filius regnavit apud Romanos annis VIII. Hunc Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit et imperiali dyademate coronavit. Et tunc imperator apostolico dedit Tusculanum, et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem destruxerunt et arcem, Tusculanos excecantes et alias deformiter mutilantes. Indeque imperator cum Augusta nomine Constantia, filia condam Rogerii Siculi regis et sorore Guillielmi regis, in Apuliam descendit, ut regnum, quod sibi iure successorio, fratre defuncto, debebatur, obtineret. Sed Tancredus iam substitutus apud Panormum fuerat coronatus. Cum itaque Salernum adierit imperatrix, eam Salernitani cives nequiter capientes Messanam ad Tancredum regem miserunt; qui eam in Panormitano palatio honestate augusta dignissima conservavit. Imperator vero Neapolim cum obsederit, pene suis omnibus pestilenti morte peremptis, spe sua propositove cassatus est. Eodem anno fuit infortunium, quod malamortha a Cremonensibus appellatur, eo quod apud Civitatem Pergamensium castrum contra Brixienses cum Pergamensibus congregati, divino iuditio in se ruentes aut in flumine Olei precipitantes, multi quidem capti, multique mortui sunt. Sed captos rediens de Apulia imperator e carcere liberavit, et eisdem Cremonensibus Cremam concessit et privilegio confirmavit. Ad hec in Alamanniam rediit. Cui Tancredus Augustam remisit.
  In millesimo CXCII et tempore imperatoris Henrici tante pluvie cum tonitruis et fulminibus et tempestatibus facte sunt, quantas nulla memorat hominum antiquitas. Lapides vero, ad quantitatem ovorum quadranguli cum pluvia de celo cadentes, arbores et vineas et segetes destruxerunt et multos homines occiderunt. Corvi quoque et quam plures aves per aerea in hac tempestate volantes visi sunt carbones vivos in rostro portare et domos incendere. Circa Romanam Ecclesiam semper tyrannidem Henricus exercuit. Et ideo eo mortuo Innocentius