Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/198

Haec pagina emendata est
192
salimbene de adam

deferebat, sed etiam femoralia cilicina usque ad poplitem baiulabat. Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat, ut, salvo semper honestatis rigore, sub decentia vestium et apparatu utensilium concordaret moribus singulorum. Tredecim pauperum pedes cotidie curvatis genibus abluebat et refectos, datis cuilibet IIII argenteis, remittebat. Et ideo ex hoc convenit ei quod dicitur a Iob XXIX: Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Hoc ad regem Artaldum referri potest, qui credebat invadere ecclesiasticam libertatem, sicut dicitur in legenda: Rex autem ad voluntatem suam in detrimentum Ecclesie ipsum inflectere nitebatur, volens, ut consuetudines, quas contra libertatem Ecclesie predecessores sui habuerant, ab eodem similiter confirmarentur. Hoc nullo modo beatus Thomas sustinuit, et ex hoc martyrium promeruit; et ideo sequitur in Iob: Dicebamque: In nidulo meo moriar — quia in Ecclesia sua mortuus est — Et sicut palma multiplicabo dies. Inde est illud Ps.: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur, Item Eccli. XXXVII dicitur: Vita viri in numero dierum — iuxta illud Iob XIII: Constituisti terminos eius, qui preterivi non poterunt —, dies autem Israel, id est videntis Deum, innumerabiles sunt. Palma signum victorie est, iuxta illud Apoc. VII: Et palme in manibus eorum. Item adimplevit beatus Thomas illud quod precipit Ecclesiasticus IIII: Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
  De beato vero Gregorio Dialogo pretermittendum non est, qui omnes bonos mores in se habuit congregatos. De quibus aliquos ad utilitatem et exemplum audientium breviter proferamus. Tante autem humilitatis beatus Gregorius extitit, ut se laudari nullo modo permitteret. Nam Stephano episcopo, qui eum in suis epistolis laudaverat, ita scribit: Multum michi et ultra quam audire debui indignus favorem in vestris epistolis demonstratis, et tamen scriptum est: ‛Ne laudes hominen, quamdiu vivit’. Tamen, et si audire talia dignus non fui, ora-