Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/194

Haec pagina emendata est
188
salimbene de adam

per quos nobis fluenta celestia manant, ut ante effundere quam infundi velint, logui quam audire paratiores et promti docere quod non didicerunt et aliis preesse gestientes, qui seipsos regere nesciunt. Ego nullum ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum existimo, quem sapiens posuit dicens: ‛Miserere anime tue placens Deo’. Quod si non habeo nisi parumper olei, quo ungar, putas, tibi debeo dare et remanere inanis? Servo illud michi et omnino nisi ad prophete iussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex his, qui forte existimant de me supra id quod vident in me aut audiunt aliquid ex me, respondebitur eis: ‛Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis’, Fuerunt etiam adhuc in Iudaico populo viri valde morigerati et morum honestate sollemnes, ut Aaron, Ioiada, Iosedech, Iesus sacerdos magnus et Symon Onie filius. De quibus non est dicendum per singula, duobus exceptis, scilicet Aaron et Symone, Sciendum de Aaron quod ipse fuit talis vir, qualem Dominus querit Eze. XXII: Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus contra me propter eam, ne dissipparem cam, et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam et in igne ire mee consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait dominus Deus. Considera quoniam prelatus potest avertere iram divinam a subditis suis, si fuerit Dei amicus. Et ideo de Moyse legitur quod ad preces eius Dominus pepercit populo suo. Dixit enim Domino Exo. XXXII: Aut dimitte eis hauc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Hoc idem dicit Apostolus ad Ro. IX: Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelite, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, et ea quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Amen. De Aaron quoque sic habetur Sap. XVIII: Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sue scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit ire et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Hec