Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/191

Haec pagina emendata est
185
cronica - liber de prelato

fuit, sacerdotes Domini interfecit, regnum violenter tenuit contra Domini voluntatem, David malitiose et sine culpa persecutus fuit, usque quo ultimum diem clausit, Gabaonitis pactum et iuramentum a Iosue datum non servavit, immo eos occidit, quamvis non impune, Iosue IX et II Reg. XXI. Phytonissam etiam Saul consuluit, quod lege prohibebatur, Levitici XIX: Ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliguid sciscitemini, ut polluamini per eos. Quapropter, quia scilicet predicta mala commisit, evenit ei quod scribitur I Paralipo. X: Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prevaricatus sit mandatum Domini, quod preceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam phytonissam consuluerit nec speraverit in Domino; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Ysai. Quod bene prefiguratum fuit in lenticula olei, cum qua inunctus fuit Saul a Samuele, ut habetur I Reg. X, quod regnum Saulis duraturum non erat, sed cito casurum. Est enim lenticula vas terreum, quod leviter frangitur. Hinc est, quod Samuel dixit Sauli I Reg. XV: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro David cum cornu pleno olei fuit inunctus, ad significandum quod regnum eius in eternum duraret, I Reg. XVI. Unde Dominus Ps.: Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Item II Reg. VII Dominus taliter promittit David: Fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter. Nec mirum. Prefigurabat enim regnum David regnum illius, de quo dicitur Luc. I: Dabit illi dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in eternum, et regni eius non erit finis. Unde Ys. IX: Super solium David sedebit et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iuditio et iustitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Item Ys. XVI: Et preparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et querens iuditium et velociter reddens quod iustum est. Hinc habetur Iob XXXVI: Reges in solio collocat in