Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/188

Haec pagina emendata est
182
salimbene de adam

Apostolus I ad Cor. XV: Non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod spirituale est. Existentia autem corporalis Saulis fuit, quia fuit vir magnifici cordis. Viriliter enim pro liberatione populi sui agressus est hostes, quod in primo prelio et in ultimo patet. Nam in primo prelio, quo pugnare incepit, utrumque bovem in frusta concidit misitque in omnes terminos Israel per manus nuntiorum dicens: ‛Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuelem, sic fiet bobus eius’. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. Et dixerunt nuntiis qui venerant: ‛Sic dicetis viris qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol’. Et ingressus est Saul media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter, I Reg. XI. Istius beneficii memores viri Iabite honoraverunt Saulem in morte, ut habetur I Reg. in fine. Impleverunt enim quod dicit Apostolus ad Colo. III: Et grati estote. Nam ingratus sensu dereliquit liberantem se, ut habetur Eccli. XXIX. De qua materia dicit sapiens Eccle. IX: Civitas parva, et pauci in ea viri. Venit contra eam rex magnus et vallavit eam et extruxit munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, qui liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. In ultimo vero prelio patuit magnificentia cordis Saulis; sciebat enim quod mori debebat, et nichilominus ivit ad bellum et pro populo suo morti se tradidit. Ideo multipliciter in hoc loco commendatur a Iosepho: Saul autem sciens et prudens festinabat ad mortem et viriliter dimicabat. Soli quippe magnanimes rerum terribilium sunt contemptores. Hec magnanimitas maxime convenit regibus, quos pro cumulo principatus non solum malos non licet esse circa subiectos, sed nec mediocriter bonos esse. Commendatur etiam a David II Reg. I: Sagitta Ionathe nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Ionathas amabiles et decori in vita sua, in morte quogue non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. Existentia vero spiritualis, que fuit