Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/187

Haec pagina emendata est
181
cronica - liber de prelato

runt autem eum propter tria. Primo, quia cognoverant, ubi natus et quemadmodum fuerat educatus. Nimia enim familiaritas parit contemptum. Ioseph enim a fratribus contempnitur et venditur et ab Egyptiis honoratur. Gen. XXXVII habes de venditione Ioseph et de adoratione ab Egiptiis Gen. XLI, Secundo, quia, quando datum est regnum Sauli, ibat asinas querendo, non regnum, ut habetur I Reg. IX. Tertio, quia post sibi datum regnum eamdem conservabat humilitatem, quam prius habuerat. Ibat enim post boves, ut habetur I Reg. XI. Et ex hoc magis erat honorandus iuxta verbum Eccli. III: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Non autem erat contempnendus Saul propter tria. Primo, quia dabatur a Deo, ut habetur I Reg. IX, quod Dominus Samueli dixit: Hac ipsa, que nunc est, hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Phylistinorum, quia respexi populum meum. Venit enim clamor eorum ad me. Et infra habetur X: Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo. Secundo, quia mediante sancto propheta dabatur, qui eum inunxit, ut habetur I Reg. X: Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: ‛Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem. Et tu liberabis populum eius de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt’. De sanctitate autem Samuelis habetur I Reg. III: Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. De inunctione vero Saul et David in principes habetur I Reg. X et XVI et Eccli. XLVI: Dilectus a domino Deo suo Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua. Tertio, quia Saul habebat apparentiam et existentiam. De apparentia dicitur I Reg. X, quod stetit in medio populi et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum: ‛Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo’. De existentia vero eius tam corporali quam spirituali habetur similiter. Et primo de corporali dicamus, sicut dicit