Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/149

Haec pagina emendata est
143
cronica - liber de prelato

Luc. X. prohibuit dicens: Nolite portare saculum neque peram neque calciamenta. Quod revocavit tempore passionis, cum dixit Luc. XXII: ‛Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis?’. At illi dixerunt: ‛Nichil’. Dixit ergo eis: ‛Sed nunc qui habet saculum, tollat similiter et peram. Et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium’.
  Quartus defectus fratris Helye fuit quod toto tempore, quo fuit minister, non fuerunt generales constitutiones in Ordine, ex quibus et regula conservatur, et regitur Ordo, et vivitur uniformiter, et multa bona proveniunt. Ideo potes congruere isti loco illa clausula, que tribus vicibus in libro Iudicum ponitur: In diebus illis non erat rex —id est non erat lex — in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat, Iudicum ultimo, quia sub tribus generalibus ministris Ordo constitutiones generales non habuit, scilicet sub beato Francisco et sub Iohanne Parente et sub Helya, qui bis prefuit et obfuit. Nam sub eo multi fratres layci clericas portabant, ut vidi oculis meis, cum habitarem in Tuscia, nec unam solam litteram noverant. Aliqui morabantur in civitatibus iuxta Ecclesiam fratrum in eremitorio omnino reclusi, et habebant fenestram, per quam mulieribus loquebantur, et layci erant inutiles ad confessiones audiendas et ad consilia danda. Hoc vidi Pistorii et alibi etiam. Item aliqui soli, id est sine fratre socio, in hospitalibus morabantur. Hoc vidi Senis, quando frater Martinus Hyspanus, quidam frater laicus vetulus et parvus statura, in hospitalibus serviebat infirmis, et tota die, quando volebat, per civitatem solitarius ibat, id est sine fratre socio. Sic etiam vidi alios euntes per mundum. Vidi etiam aliquos, qui semper barbam longam portabant, sicut faciunt Armeni et Greci, qui barbas nutriunt et conservant. Cingulum etiam non habebant aliqui cordam communem, sed animatam et de filis factam et curiose contortam, et beatus ille qui pulcriorem poterat sibi acquirere. Alia etiam multa vidi, que longum esset referre, que ad habitus honestatem minime pertinebant. Layci etiam mittebantur ad capitulum pro discretis. Et ex aliis laycis, quibus ex officio minime incumbebat,