Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/132

Haec pagina emendata est
126
salimbene de adam

qui Domino in cruce credidit, convenienter dicere potuit; similiter et beatus Bonifatius, qui bonum finem habuit. Ideo dicitur:

Cuius finis bonus est,
ipsum quoque bonum.


Porro secundus fuit beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, quem Dominus optime vindicavit. De cuius vindicta in legenda sua taliter continetur: Adeo vero in martyris persecutores ultio divina desevit, ut in brevi sublati de medio non comparerent. Et alii quidem sine confessione et viatico subito rapti, alii digitos vel linguas proprias frustatim dentibus decerpentes, alii sanie defluentes et toto corpore tabefacti et torcionibus inauditis ante mortem cruciati, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti, alii cum insania expirantes, manifesta reliquerunt inditia, quod iniuste persecutionis et excogitati patricidii penas evolverent. Passus est autem egregius Dei athleta Thomas anno ab incarnatione Domini secundum Dionisium MCLXX quarto Kal. Ianuarii, feria tertia, hora quasi undecima, ut Dei natalis ad laborem eius fieret natalis ad requiem. Ad quam nos perducere dignetur idem Deus et dominus noster Iesus Christus, qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.


Quid promeruit Ioiadas de bonitate sua, et quid Çacharias filius eius.


  Quantum autem ad ystoriam suprapositam, considerandum nobis occurrit, quid promeruit Ioiadas, quid etiam filius eius Zacharias, et quid demeruit Ioas, quid etiam populus eius. De Ioiada sic habetur: Mortuus est Ioiada sacerdos, qui solus legitur post Moysen centum XXX annis vixisse — non quod Moyses tantum vixerit, vixit enim X annis minus — . Et sepultus est in civitate David, eo quod generi David reparavit imperium. Antiquitus enim quidam in agris suis sepeliebantur. Promeruit ergo Ioiada nobilem sepulturam ob causam supra predictam. Çacharias vero filius eius, quia fecit quod Ecclesiasticus