Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/122

Haec pagina emendata est
116
salimbene de adam

fuit sanctus homo et honesta persona valde. Post quem archiepiscopus fuit domnus Phylippus de Pistorio vel de Luca. Post quem frater Bonifacius ex Ordine Predicatorum, natione Parmensis, qui archiepiscopatum habuit a papa Gregorio decimo, non ob gratiam Ordinis sui, sed quia de parentela sua erat; et nunc archiepiscopus est, magnus et ipse prolocutor et partem ecclesiasticam firmiter tenens. Unum vero pretereundum non est quod Florentini non habent malum exemplum, si aliquis Ordinem fratrum Minorum egreditur, immo excusant eum dicentes: ‛Miramur, quod tantum ibi stetit, cum fratres Minores sint homines desperati, qui diversimode se affligunt’. Hi, quadam vice audientes quod frater Iohannes de Vincentia ex Ordine Predicatorum, cuius supra fecimus mentionem, Florentiam ire volebat, dixerunt: ‛Pro Deo non veniat huc. Audivimus enim quod mortuos suscitat, et tot sumus, quod civitas nostra capere nos non potest’. Et valde bene sonant verba Florentinorum in ydiomate suo. Benedictus Deus, qui nos de hac materia expedivit!


De Primate trutanno et de versibus suis et rithmis.
Nota quod Primas Aurelianensis fuit.


  Fuit his temporibus Primas canonicus Coloniensis, magnus trutannus et magnus trufator et maximus versificator et velox, qui si dedisset cor suum ad diligendum Deum, magnus in litteratura divina fuisset et utilis valde Ecclesie Dei. Cuius Appocalipsim, quam fecerat, vidi et alia scripta plura. Hic cum quadam die ductus fuisset ab archiepiscopo suo non ad meditandum in agro, sed ad spatiandum, et vidisset boves archiepiscopi arantes in campo, pulchros, fortes et pingues, dixit archiepiscopus Primati: ‛Si in isto regressu, ante quam boves perveniant ad nos, poteris facere versus de materia donationis boum, donabo eos tibi’. Et ait Primas: ‛Firmum erit quod dixisti?’, Respondit: ‛Firmum certe‛’. Et statim protulit:

Indigeo bobus ad rura colenda duobus,
Pontificis munus veniat bos unus et unus.