Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/9

Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       9

IV.—Mediatio.

Mediatio est numeri propositi medietatis inventio, ut videatur quæ et quanta sit illa medietas. In mediatione autem tantum est unus ordo figurarum et unus numerus necessarius, scilicet, numerus mediandus. Si ergo velis numerum aliquem mediare, scribatur ille numerus per suas differentias et incipe a dextris, scilicet, a prima figura versus dextram tendendo ad sinistram. Prima igitur figura aut erit significativa aut non: si non sit significativa, cifra præmittatur et fiat alterius: si vero fuerit significativa, ergo representabit unitatem aut alium digitum: si unitatem loco ejus deletæ ponatur cifra propter figuras sequentes ne minus significent, et scribatur illa unitas exterius in tabula, vel resolvatur illa unitas in sexaginta minuta, et medietas illorum sexaginta abjiciatur et reliqua medietas reservetur exterius in tabula, vel scribatur figura dimidii: sciendum tum quod nullum ordinis locum obtineat aliquod, tamen significat quod medietas duplata in suum locum recipiatur in duplatione. Si autem prima figura significet alium digitum ab unitate, ille numerus aut erit par aut impar. Si par, loco ejus deletæ scribatur medietas illius numeri paris. Si impar, sume


    numerum subtrahendum, cumque redit is, a quo subtractio facta est, justa est operatio.“—Winshemii Compendium Logisticæ Astronomicæ, 12mo. 1563, Sig. B. 3.