Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/7

Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       7

subtractio est numeri a numero ablatio, ut videatur summa excrescens. Minor autem de majori subtrahi potest, vel par de pari; major vero de minori nequaquam. Ille quidem numerus major est qui plures habet figuras, dummodo ultima sit significativa: si vero tot sint unitates in uno quot in alio reliquo, videndum est per ultimas vel penultimas, et sic deinceps. In subtractione vero duo sunt numeri necessarii; scilicet, numerus subtrahendus, et numerus a quo debet fieri subtractio. Numerus subtrahendus debet sibi scribi per suas differentias, ita quod prima sub prima, secunda sub secunda, et sic de aliis. Subtrahe ergo primam figuram inferioris ordinis a figura sibi supraposita, et illa aut erit par, aut major, aut minor. Si par, ea deleta loco ejus ponatur cifra, et hoc propter figuras sequentes ne minus significent. Si major supponatur, tunc deleantur tot unitates quot contineat inferior figura et residuum loco ejus ponatur. Si minor quam, major numerus de minori subtrahi non potest, mutuetur unitas a figura proxima sequente quæ valet decem respectu precedentis figuræ; ab illo ergo denario et a figura a qua debuit fieri subtractio simul junctis subtrahatur figura inferior et residuum ponatur in loco figuræ deletæ. Si vero figura a qua mutuanda est unitas sit unitas, ea deleta loco ejus scribatur cifra ne figuræ sequentes minus significent deinde operare ut prius. Si vero figura a qua mutuanda est unitas sit cifra, accedet ad proximam figuram significativam et