DE ARITHMETICA. 5
et sic usque ad infinitum multiplicando per hæc tria, decem, centum, mille: quæ tamen omnes continentur in hac maxima; quælibet figura in sequenti loco posita decies tantum significat quantum in præcedenti. Item sciendum est quod supra quamlibet figuram loco millenarii positam componenter possunt poni quidam punctus ad denotandum quod tot millenarios debet ultima figura representare, quot fuerunt puncta pertransita. Sinistrorsum autem scribimus in hac arte more Arabum hujus scientiæ inventorum, vel hac ratione ut in legendo, consuetum ordinem observantes numerum majorem proponamus.
Additio[1] est numeri vel numerorum aggregatio, ut videatur summa excrescens. In additione duo ordines figurarum et duo numeri adminus sunt necessarii, numerus cui debet fieri additio, et numerus qui recipit additionem alterius et debet superscribi. Numerus vero addendus est ille qui debet addi ad alium, debet subscribi, et competentius est ut minor numerus subscribatur et majori addatur. Si igitur velis numerum
- ↑ “Additio est numeri ad numerum aggregatio, ut videatur summa excrescens: vel aliter: additio est duorum numerorum tertii inventio qui ambos contineat. In additione duo sunt ordines et duo numeri sunt necessarii; scilicet, numerus addendus et numerus cui debet fieri additio.”—MS. de Arithmetica, Mus. Brit. Arundel. 332, fol. 68, b.