Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/16

Haec pagina emendata est

16       SACRO-BOSCO

VII.—Divisio.

Divisio[1] numeri per numerum est, propositis duobus numeris, majorem in tot partes distribuere quot sunt unitates in minori. Notandum ergo quod in divisione, tres numeri sunt necessarii; scilicet, numerus dividendus; numerus dividens, sive divisor; et numerus denotans quotiens. Numerus autem dividendus semper debet esse major, vel saltem par divisori, si debeat fieri divisio per integra. Si velis igitur aliquem numerum per alium dividere, scribe numerum dividendum in superiori ordine per suas differentias, divisorem vero in inferiori ordine per suas differentias, ita quod ultima divisoris sit sub ultima dividendi, penultima sub penultima, et sic de aliis, si competenter fieri possit. Sunt autem duæ causæ quare ultima sub ultima inferioris ordinis non possit collocari, quia aut ultima inferioris ordinis non possit subtrahi ab ultima superioris quod est minor inferiori, aut quæ licet ultima superioris possit subtrahi a sua superiori: reliquo tamen non possunt subtrahi a figuris sibi suprapositis, si ultima inferioris sit par figuræ suprapositæ. His itaque ordinatis,

  1. “Numeratio conjuncta, est multiplicatio aut divisio: multiplicatio est, qua multiplicandus toties addatur, quoties unitas in multiplicante continetur, et habetur factus: divisio est, qua divisor subducitur a dividendo quoties in eo continetur, et habetur quoties.” — Rami Arithmetica, Edit. 1581, pp. 11 et 14.