Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/15

Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       15

et figura directi supraposita relinquatur intacta; si numerus compositus, addatur digitus suprapositæ figuræ et sinistretur articulus. Similiter quælibet figura numeri multiplicantis in penultimam multiplicandi donec perveniatur ad primum multiplicantis, ubi operandum est ut prius, vel quemadmodum determinatur de primis; deinde anteriorandæ sunt figuræ per unicam differentiam, ut prius. Nec cessandus est a tali anterioratione nec a tali ductu. Quovis quælibet figura numeri multiplicantis ducatur in quamlibet figuram numeri multiplicandi. Si autem contingat quod prima figura numeri multiplicantis sit cifra et ei supponatur figura significativa, loco illius superioris deletæ scribenda est cifra. Si autem contingat quod cifra sit inter primam figuram et ultimam multiplicandi, anteriorandus est ordo figurarum per duas differentias, quamvis ex ductione alicujus figuræ in cifram nihil resultat. Ex perdictis ergo patet quod si prima figura numeri multiplicandi sit cifra, sub ea non debet fieri anterioratio. Sciendum autem quod in multiplicatione et divisione et radicum extractione competenter potest relinqui spacium vacuum inter duos ordines figurarum, ut ibi scribatur, quod pervenit addendum aut subtrahendum ne aliquid memoriæ intercidatur.[1]

  1. Vid. Piscatoris Compendium Arithmeticæ, 12mo. Lips. 1592. Ursini Systema Arithmeticæ, 12mo. Colon. 1619. Frisii Arith. Pract. Methodus facilis, 12mo. Colon. 1592. Tonstallus de Arte Supputandi, 4to. Lond. 1522.