Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/11

Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       11

inchoamus a dextra et a figura minori; in hac autem specie et in omnibus sequentibus inchoamus a sinistra et a figura majori: unde versus—

Subtrahis aut addis a dextris vel mediabis;
A leva dupla, divide, multiplicaque:
Extrahe radicem semper sub parte sinistra.[1]

Si enim velis incipere duplare a prima figura, continget idem bis duplare. Et licet aliquo modo possumus operari incipiendo a dextris, tum difficilior erit operatio et doctrina. Si igitur velis aliquem numerum duplare, scribatur ille numerus per suas differentias, et dupletur ultima figura. Ex illa igitur duplatione aut excrescit digitus, aut articulus, aut numerus compositus. Si digitus, loco illius deletæ scribatur digitus excrescens. Si articulus, loco illius deletæ scribatur cifra, et transferatur articulus, versus sinistram. Si numerus compositus, loco illius deletæ scribatur digitus qui est pars illius compositi et sinistretur articulus. Hoc facto, duplanda est ultima figura, et quicquid excreverit negociandum est, ut prius. Si vero occurrerit cifra, relinquenda est intacta. Sed si aliquis numerus cifræ debeat loco illius

  1. In Dionysii algorismo. MS. Bib. Reg. Mus. Brit. 8. c. iv. Vide Arithmeticæ Brevis Introductio, per A. Lonicerum, 12mo. Francof. 1551:
                  “Addas, subducas a dextris multiplicesque;
                  Dividit ac mediat deinde sinistra manus.”
    Vide Cirveli Algorismus, 4to. Par. 1513. Buclæi Arith. Memor. 12mo. Cantab. 1613; et Arithmetica Speculativa Bravardini, 4to. Par. 1500.