Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/9

Haec pagina emendata est
iv
PRAEFATIO EDITORIS.

paternam in coenobium reciperetur, paullatim fervorem religiosum prorsus abiicere incepit animumque antea studiis deditum distinere mundanis deliciis, ita tamen, ut quamdiu mater dilecta esset superstes, claustra pudoris non perfringeret. At enim defuncta Ermenberga, „illico navis cordis eius, quasi anchora perdita, in fluctus saeculi paene tota dilapsa est.“ Accessit, quod Dei inscritabilis sapientia permisit et in Anselmi salutem vertit, Gundulfi patris contra filium in dies crescens odium acerbaque indignatio, quae humilitate non modo leniri nequiit, set etiam exaggerata est. Hinc patria relicta, iuvenis posteaquam Alpes haud sine magnis laboribus superavit, in Burgundia et Francia triennium transegit; deinde Abrincae, quae ubs in Normannia sita est, aliquamdiu demoratus monasterium celeberrimum Beccense petiit, cui Herluinus praefuit Abbas, Prior autem Lanfrancus. Huius ipsius scholastici pietate pariter ac sapientia et eruditione multimoda conspicui fama, quae clericos ex omnibus ferme occidentalibus terris praestantissimos undique allexit, non potuit non efficere, ut Anselmus se eius subderet magisterio studiosus. Cum amore vanitatis et insolentiae diu conflictatus et ex huiusmodi vexationibus victor egressus, Becci XXVII annos natus monachalem habitum assumsit hunc in finem, ud Deus solus sua requies et intentio, solus amor eius contemplatio sua, beata et assidua memoria eius felix solamen et satietas sua fieret. Tribus ennis peractis, Lanfranco Cadomensis coenobii regimen adepto successit in gradu Prioris, ac defuncto Herluino a. 1078 unanimi Fratrum consesnu Abbas Beccensis promotus est. Orationibus vigilis meditationibus insistens, coelestibus studiis imbutus, monachis erudendis admoendis corrigen-