Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/73

Haec pagina nondum emendata est

facit ut non reddat, non excusat hominem, sinon reddit; quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit.

BOSO. Et graue nimis est, et ita esse necesse est.

ANSELMUS. Iniustus ergo est homo, qui non reddit deo quod debet.

BOSO. Nimis est uerum. Nam iniustus est, quia non reddit, et iniustus est,quia reddere nequit.

ANSELMUS. Nullus autem iniustus admittetur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia in qua nulla est indigentia, sic nulli conuenit, nisi in quo ita pura est iustitia, ut nulla in eo sit iniustitia.

BOSO. Non audeo aliter credere.

ANSELMUS. Qui ergo non soluit deo quod debet, non poterit esse beatus.

BOSO. Nec hoc consequi negare possum.

ANSELMUS. Quod si uis dicere: misericors deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit: non potest dici dimittere, nisi aut hoc quod homo sponte reddere debet nec potest, id est quod recompensari possit peccato, quod fieri non deberet pro conseruatione omnis rei quae deus non est; aut hoc quod puniendo ablaturus erat inuito, sicut supra dixi, id est beatitudinem. Sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest, quid est aliud quam: dimittit deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia deo attribuatur. At si dimittit quod inuito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet: relaxat deus poenam et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco, quamdiu illam habet sine satisfactione, peccatum est illi. Verum huiusmodi misericordia dei nimis est contraria iustitiae illius, quae non nisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter quemadmodum deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse miseri