Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/59

Haec pagina nondum emendata est

mundi naturam in melius mutaret; aut si perfecta erat in numero, non erat perfecta in confirmatione, et differenda erat eius confirmatio, etiam si nullus in ea peccasset, usque ad eandem mundi quam expectamus renouationem; aut si non dintius illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundane renouatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum nouiter factum statim deus renouare, et eas res quae post renouationem illam non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur factae essent destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur igitur quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio diu non differretur, propterea quia mundi noui renouationem mox oporteret fieri; quod non conuenit. Quod autem eandem confirmationem usque ad mundi futuram renouationem differre deus uoluerit inconueniens uidetur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit, et cum intelligi possit quia in primis hominibus, quando peccauerunt, illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseuerantibus angelis. Quamuis enim nondum proueherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam peruenturi erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus: in illa tamen iustitia in qua erant uidetur quia, si uicissent, ut tentati non peccarent, ita confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent; quemadmodum, quia uicti peccauerunt, sic infirmati sunt, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non possint. Quis enim audeat dicere plus ualere iniustitiam ad alligandum in seruitute hominem in prima suasione sibi consentientem, quam ualeret iustitia ad confirmandum eum in libertate sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam quemadmodum, quoniam humana natura tote erat in primis parentibus,