Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/49

Haec pagina nondum emendata est

enim deus uult ut pluat, iustum est ut pluat; et si uult ut homo aliquis occidatur, iustum est ut occidatur. Quapropter si non decet deum aliquid iniuste aut inordinate facere, non pertinet ad eius libertatem aut benignitatem aut uoluntatem, peccantem qui non soluit deo quod abstulit impunitum dimittere. /71/

BOSO. Omnia mihi aufers quae putabam tibi obici posse.

ANSELMUS. Vide adhuc cur deum hoc facere non deceat.

BOSO. Libenter ausculto quidquid dicis.

1.13 QUOD NIHIL MINUS SIT TOLERANDUM IN RERUM ORDINE, QUAM UT CREATURA CREATORI DEBITUM HONOREM AUFERAT ET NON SOLVAT QUOD AUFERT.

ANSELMUS. Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non soluat quod aufert.

BOSO. Hoc nihil clarius.

ANSELMUS. Nihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil est minus tolerandum.

BOSO. Nec hoc est obscurum.

ANSELMUS. Puto ergo quia non dices deum debere tolerare quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat deo quod aulert.

BOSO. Immo penitus negandum esse uideo.

ANSELMUS. Item. Si deo nihil maius aut melius, nihil iustius quam honorem illius seruat in rerum dispositione summa iustitia, quae non est aliud quam ipse deus.

BOSO. Hoc quoque nil apertius.

ANSELMUS. Nihil ergo senat deus iustius quam suae dignitatis honorem.

BOSO. Concedere me oportet.

ANSELMUS. Videtur tibi quod eum integre serues, si sic auferri sibi permittit, ut nec soluatur nec ipse auferentem puniat?

BOSO. Non audeo dicere.

ANSELMUS. Necesse est ergo, ut aut ablatus honor soluatur aut poena sequatur. Alioquin aut sibi deus ipsi iustus non erit aut ad utrumpue impo. tens erit; quod nefas est uel cogitare. /72/

14. CUIUSMODI HONOR DEI SIT POENA PECCANTIS.

BOSO. Nihil rationabilius dici posse intelligo.