Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est

facere decreuit. Potest hoc et eo modo intelligi quo idem dominus legitur profecisse "sapientia" "et gratia apud deum", non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret.

Quod autem ipse ait: "non ueni uoluntatem meam facere, sed eius qui misit me", tale est quale est et illud: "mea doctrina non est mea". Nam quod quis non habet a se, sed a deo, hoc non tam suum quam dei dicere debet. Nullus uero homo a se habet ueritatem quam docet, aut iustam uoluntatem, sed a deo. Non ergo uenit Christus uoluntatem suam facere sed patris, quia iusta uoluntas quam habebat, non erat ex humanitate, sed ex diuinitate. "Proprio" uero "filio suo non pepercit" deus, "sed pro nobis tradidit illum", non est aliud quam: non liberauit eum. Nam multa in sacra scriptura huiusmodi inueniuntur. Ubi autem dicit: "pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu"; et: "si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua": naturalem salutis per uoluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem uero "patris" dicit, non quoniam maluerit pater filii mortem quam uitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat pater, nisi faceret homo aliquid tam magnum, sicut erat mors illa; quia non poscebat ratio quod alius facere non poterat, idcirco dicit filius illum uelle mortem suam, quam ipse mauult pati, quam ut genus humanum non /64/ saluetur. Ac si diceret: Quoniam non uis aliter reconciliationem mundifieri, dico te hoc modo uelle mortem meam. Fiat