Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/36

Haec pagina emendata est
11
CUR DEUS HOMO. I. 7. 8.

sed dei.  16Iusto namque iudicio Dei decretum erat et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati per se vitare posset; est enim spiritus vadens et non rediens;[1] et qui facit peccatum, servus est peccati,[2] nec qui peccat, impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat et eum liberet ac reducat.  17Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli iustitiam in hominis vexatione credere debemus.  18Denique sicut in bono angelo nulla omnino est iniustitia, ita in malo nulla est penitus iustitia.  19Nihil igitur erat in diabolo, cur Deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine non deberet.

 18. Ans. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas Dei[3] cum aliquid facit, licet non videamus cur velit; voluntas namque Dei numquam est irrationabilis.

 2Bos. Verum est, si constat Deum id velle, unde agitur; nequaquam enim acquiescunt multi Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur.

 3Ans. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum Deum ea voluisse fatemur, quae de eius incarnatione credimus?

 4Bos. Ut breviter dicam: altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore.

 5Ans. Qui hoc dicunt, non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod vult facere laborare.  6Sed Dominum Iesum Christum dicimus Deum verum et verum hominem, unam per-

  1. Cfr. Psalm. 77 [78], 39.
  2. Ioann. 8, 34.
  3. Cfr. Liber de Voluntate Dei c. 1: „Voluntas Dei est (ut breviter dicam) quicquid fit, ut fieri invenitur in creaturis.“