Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/31

Haec pagina emendata est
6
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

 14. Bos. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt; sed si non sit aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere, cur Deum ea quae dicimus pati voluisse credere debeamus.  2Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit solidum super quod pingat, ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere, quia ibi nulla manent picturae vestigia.  3Quapropter cum has convenientias quas dicis infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse, quod credimus quasi super nubem pingere nos existimant.  4Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas i. e. necessitas, quae probet Deum ad ea quae praedicamus debuisse aut potuisse humiliari.  5Deinde ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae.

 6Ans. Nonne satis necessaria ratio videtur, cur Deus ea quae dicimus facere debuerit: quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus eius, omnino perierat nec decebat, ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur; nec idem eius propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso creatore suo liberaretur?

 15. Bos. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei personam (sive per angelum sive per hominem) esse facta quolibet modo diceretur, mens humana hoc multo tolerabilius acciperet.  2Potuit enim Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice nec de aliquo homine, sed sicut fecit Adam, per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur.

 3Ans. Annon intelligis, quia, quaecumque alla persona hominem a morte aeterna redimeret, eius servus idem homo recte iudicaretur?  4Quod si esset, nullatenus restauratus esset in