Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/29

Haec pagina emendata est
4
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

si tam decoram materiam incomto et contemtibili dictamine exarare praesumo.

 8Bos. Nec hoc te debet retrahere, quia sicut tu permittis, ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis, ut cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat; verum ut omnes excusationes tuas excludam, quod postulo non facies doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus.

 9Ans. Quoniam video importunitatem tuam et illorum, qui hoc tecum ex charitate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate (Deo adiuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis) quod quaeritis non tam ostendere, quam tecum quaerere; sed eo pacto, quo omnia quae dico accipi volo: videlicet, ut si quid dixero, quod maior non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi videtur,[1] donec Deus melius aliquo modo revelet.  10Quod si aliquatenus quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit, quia et sapientior me plenius hoc facere poterit; imo sciendum est, quidquid homo inde dicere vel scire possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes.

 11Bos. Patere igitur, ut verbis utar infidelium; aequum enim est, ut cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponamus obiectiones eorum, qui nullatenus ad fidem eandem sine ratione volunt accedere.  12Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero, quia credimus; unum idemque tamen est quod quaerimus; et si quid responderis, cui auctoritas obsistere sacra[2] videa-

  1. Cfr. Monologium c. 1: „In quo si quid dixero, quod maior non monstret auctoritas, sic volo accipi, ut quamvis ex rationibus quae mihi videbuntur, quasi necessarium concludatur, non ob hoc tamen omnino necessarium, sed tantum sic interim videri posse dicatur.“
  2. Reperitur haec lectio in omnibus Codicibus.