Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/98

Haec pagina emendata est


quæritis. « Quid ergo inter me stultum, et te sapientem interest, si uterque habere volumus ? » Plurimum. Divitiæ enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiæ omnia. Vos, tanquam aliquis vobis æternam possessionem earum promiserit, assuescitis illis, et cohæretis : sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, quum in mediis divitiis constitit. Nunquam imperator ita paci credit, ut non se præparet bello, quod, etiamsi non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tanquam nec ardere nec ruere possit, insolentes vos opes, tanquam periculum omne transcenderint, majoresque sint quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt ! Otiosi divitiis luditis, nec providetis illarum periculum : sicut barbari plerumque inclusi, et ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant, nec quo illa pertineant, quæ ex longinquo struun-