frænis egent. Quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quædam virtutes in proclivi sunt, quædam clivum subeunt. An dubium sit quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia, et quæcunque alia duris opposita virtus est, et fortunam subigit ? Quid ergo ? non æque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ? In his continemus animum, ne prolabatur : in illis exhortamur, incitamusque. Acerrimas ergo paupertati adhibebimus illas, quæ impugnatæ fiunt fortiores : divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt, et pondus suum sustinent.
XXVI. Quum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi
esse, quæ exercendæ tranquillius sunt, quam eas, quarum
experimentum sanguis et sudor est. Ergo non aliter, inquit
sapiens, vivo quam loquor, sed vos aliter auditis. Sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit ; quid significet, non
|