Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/90

Haec pagina emendata est


melioribus ferre sententiam ; mihi jam, quod argumentum est recti, contingit malis displicere. Sed ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam, et quanti quæque æstimem. Divitias nego bonum esse : nam si essent, bonos facerent ; nunc quoniam quod apud malos deprehenditur, dici bonum non potest, hoc illis nomen nego ; ceterum et habendas esse, et utiles, et magna commoda vitæ afferentes, fateor.
XXV. Quid ergo est ? quare illas non in bonis numerem, et quid in illis præstem aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in opulentissima me domo, pone ubi aurum argentumque in promiscuo usu sit : non suspiciam me ob ista, quæ etiamsi apud me, extra me tamen sunt. In Sublicium pontem me transfer, et inter egentes abige : non ideo tamen me despiciam, quod in illorum nu-