Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/88

Haec pagina emendata est


amicos datæ, qui refert ? ubicumque homo est, ibi beneficii locus est. Potest itaque pecuniam etiam intra limen suum diffundere, et liberalitatem exercere : quæ non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Hæc apud sapientem nec unquam in turpes indignosque impingitur ; nec unquam ita defatigata errat, ut non, quoties dignum invenerit, quasi ex pleno fluat. Non est ergo quod perperam exaudiatis, quæ honeste, fortiter, animose, a studiosis sapientiæ dicuntur ; et hoc primum attendite : aliud est, studiosus sapientiæ : aliud, jam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet : « Optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. Non est quod me ad formulam meam exigas : quum maxime facio me et formo, et ad exemplar ingens attollo ; si processero quantum proposui, exige ut dictis facta respondeant. » Assecutus vero humani boni summa, aliter tecum aget, et dicet : « Primum, non est quod tibi permittas de