Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/84

Haec pagina emendata est


abscondet ; alterum infruniti animi est ; alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis. Nec, ut dixi, ejiciet illas e domo. Quid enim dicet ? utrumne : « Inutiles estis ? » an, « Ego uti divitiis nescio » ? Quemadmodum etiam si pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet : sic pauper, si poterit esse dives, volet ; et habebit itaque opes, sed tanquam leves et avolaturas ; nec ulli alii, nec sibi graves esse patietur. Quid ? Donabit ? Credo, erexistis aures. Quid expeditis sinum ? Donabit aut bonis, aut iis quos facere poterit bonos. Donabit cum summo consilio, dignissimos eligens, ut qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam. Donabit ex recta et probabili causa ; nam inter turpes jacturas malum munus est. Habebit sinum facilem, non perforatum ; ex quo multa exeant, nihil excidat.