Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/82

Haec pagina emendata est


nisi malignus. In quantum vis exaggera illas, honestæ sunt : in quibus, quum multa sint quæ quisque sua dicere velit, nihil est quod quisquam suum possit dicere. Ille vero fortunæ benignitatem a se non submovebit, et patrimonio per honesta quæsito nec gloriabitur, nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo, et admissa in res suas civitate, poterit dicere : Quod quisque agnoverit, tollat ! » O magnum virum, optime divitem, si post hanc vocem tantumdem habuerit ! ita dico, si tutus et securus scrutationem populo præbuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quo manus injiciat : audacter et propalam erit dives. Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ; magnas opes, munus fortunæ, fructumque virtutis non repudiabit, nec excludet. Quid enim est, quare illis bonum locum invideat ? veniant, hospitentur. Nec jactabit illas, nec