Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/80

Haec pagina emendata est


aliis esse potiora? Quibusdam ex his tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum. Ne erres itaque, inter potiora divitiæ sunt. « Quid ergo, inquis, me derides, quum eumdem apud te locum habeant, quem apud me? » Vis scire quam non habeant eumdem locum? mihi divitiæ si effluxerint, nihil auferent, nisi semetipsas: tu stupebis, et videberis tibi sine te relictus, si illæ a te recesserint; apud me divitiæ aliquem locum habent; apud te, summum ac postremum; divitiæ meæ sunt, tu divitiarum es.
XXIII. Desine ergo philosophis pecunia interdicere; nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cujusquam injuria partas, sine sordidis quæstibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemiscat,