Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/8

Haec pagina emendata est


tur » Ideo enim pejor est. Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant : argumentum pessimi, turba est. Quæramus, quid optimum factum sit, non quid usitatissimum : et quid nos in possessione felicitatis æternæ constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit. Vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco. Non enim colorem vestium, quibus prætexta corpora sunt, adspicio : oculis de homine non credo ; habeo melius certiusque lumen, quo a falsis vera dijudicem : animi bonum animus inveniat. Hic, si unquam illi respirare et recedere in se vacaverit, o quam sibi ipse verum, tortus a se, fatebitur, ac dicet : « Quidquid feci adhuc, infectum esse mallem : quidquid dixi quum recogito, mutis invideo : quidquid optavi, inimicorum exsecrationem puto ; quidquid timui, dii boni, quanto melius fuit, quam quod concupivi ! Cum multis inimicitias gessi, et in gratiam ex odio (si modo