Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/74

Haec pagina emendata est


ausis. Vos quidem, quod virtutem cultoremque ejus odistis, nihil novi facitis ; nam et solem lumina ægra formidant, et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quæ ad primum ejus ortum stupent, et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. Gemite, et infelicem linguam bonorum exercete convicio ; hiscite, commordete ; citius multo frangetis dentes, quam imprimetis ! « Quare ille philosophiæ studiosus est, et tam dives vitam agit ? quare opes contemnendas dicit, et habet ? vitam contemnendam putat, et tamen vivit ?valetudinem contemnendam, et tamen illam diligentissime tuetur, atque optimam mavult. Et exsilium nomen vanum putat, et ait : Quid est enim mali, mutare regiones ? et tamen, si licet, senescit in patria. Et inter longius tempus et brevius nihil interesse judicat : tamen si nihil prohibet, extendit ætatem, et in multa senectute placidus viret. » Ait ista debere contemni, non,